Olvasási beállítások
Könyvjelzőim
Fontos: csak helyi mentés! Részletek

A könyvjelzők és az utolsó olvasási hely kizárólag ezen az eszközön, ebben a böngészőben tárolódnak. Nincs róluk szerveroldali biztonsági másolat, és másik eszközre vagy böngészőbe nem kerülnek át. A webhelyadatok törlésekor vagy a böngésző újratelepítésekor elveszhetnek; ilyenkor nem tudjuk visszaállítani őket.

    Vulgata Clementina

    Epistula ad Titum

    1 Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse: 2 neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. 3 Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. 4 Cum autem benignitas, et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei: 5 non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, et renovationis Spiritus sancti, 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: 7 ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secundum spem vitæ æternæ. 8 Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus. 9 Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita. sunt enim inutiles, et vanæ. 10 Hæreticum hominem post unam, et secundam correptionem devita: 11 sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, cum sit proprio iudicio condemnatus. 12 Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare. 13 Zenam legisperitum, et Apollo solicite præmitte, ut nihil illis desit. 14 Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi. 15 Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos, qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.