Olvasási beállítások
Könyvjelzőim
Fontos: csak helyi mentés! Részletek
A könyvjelzők és az utolsó olvasási hely kizárólag ezen az eszközön, ebben a böngészőben tárolódnak. Nincs róluk szerveroldali biztonsági másolat, és másik eszközre vagy böngészőbe nem kerülnek át. A webhelyadatok törlésekor vagy a böngésző újratelepítésekor elveszhetnek; ilyenkor nem tudjuk visszaállítani őket.
Nova Vulgata
Prophetia Sophoniae
1
Vae, provocatrix et inquinata,
1
civitas violenta!
2
Non audivit vocem,
2
non suscepit disciplinam;
2
in Domino non est confisa,
2
ad Deum suum non appropiavit.
3
Principes eius in medio eius
3
leones rugientes;
3
iudices eius lupi deserti,
3
ossa non relinquunt in mane.
4
Prophetae eius vaniloqui,
4
viri fallaces;
4
sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem.
5
Dominus iustus in medio eius
5
non faciet iniquitatem;
5
mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae non deficit;
5
nescivit autem iniquus confusionem.
6
« Disperdidi gentes,
6
dissipati sunt anguli earum;
6
desertas feci vias eorum,
6
dum non est qui transeat;
6
desolatae sunt civitates eorum,
6
non remanente viro nec ullo habitatore.
7
Dixi: Nunc timebis me,
7
suscipies disciplinam!
7
Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam.
7
Verumtamen acceleraverunt corrumpere
7
omnes actiones suas.
8
Quapropter exspecta me,
8
dicit Dominus,
8
in die qua surgam ut testis;
8
quia iudicium meum, ut congregem gentes
8
et colligam regna,
8
ut effundam super eas indignationem meam,
8
omnem iram furoris mei;
8
in igne enim zeli mei
8
devorabitur omnis terra.
9
Quia tunc reddam populis
9
labium purum,
9
ut invocent omnes in nomine Domini
9
et serviant ei umero uno.
10
Ultra flumina Aethiopiae,
10
inde supplices mei,
10
filii dispersorum meorum
10
deferent munus mihi.
11
In die illa non confunderis
11
super cunctis actionibus tuis,
11
quibus praevaricata es in me;
11
quia tunc auferam de medio tui
11
magniloquos superbos tuos,
11
et non adicies exaltari amplius
11
in monte sancto meo.
12
Et derelinquam in medio tui
12
populum pauperem et egenum ».
12
Et sperabunt in nomine Domini
12
reliquiae Israel.
13
Non facient iniquitatem
13
nec loquentur mendacium;
13
et non invenietur in ore eorum
13
lingua dolosa,
13
quoniam ipsi pascentur et accubabunt,
13
et non erit qui exterreat.
14
Lauda, filia Sion;
14
iubilate, Israel!
14
Laetare et exsulta in omni corde,
14
filia Ierusalem!
15
Abstulit Dominus iudicium tuum,
15
avertit inimicos tuos;
15
rex Israel, Dominus, in medio tui,
15
non timebis malum ultra.
16
In die illa dicetur Ierusalem:
16
« Noli timere, Sion;
16
ne dissolvantur manus tuae!
17
Dominus Deus tuus in medio tui,
17
fortis ipse salvabit;
17
gaudebit super te in laetitia,
17
commotus in dilectione sua;
17
exsultabit super te in laude
18
sicut in die conventus ».
18
« Auferam a te calamitatem,
18
ut non ultra habeas super ea opprobrium.
19
Ecce ego interficiam
19
omnes, qui afflixerunt te
19
in tempore illo;
19
et salvabo claudicantem
19
et eam, quae eiecta fuerat, congregabo;
19
et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum,
20
in tempore illo, quo adducam vos,
20
et in tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem
20
omnibus populis terrae,
20
cum convertero sortem vestram
20
coram oculis vestris »,
20
dicit Dominus.