Tobias ex tribu, et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam, quæ ducit ad Occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet)
Posthæc vero, cum esset dies festus Domini, et factum esset prandium bonum in domo Tobiæ,
Tunc Tobias ingemuit, et cœpit orare cum lacrymis,
Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,
Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit: Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam pater.
Profectus est autem Tobias, et canis secutus est eum, et mansit prima mansione iuxta fluvium Tigris.
Ingressi sunt autem ad Raguelem, et suscepit eos Raguel cum gaudio.
Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt iuvenem ad eam.
Tunc vocavit Tobias Angelum ad se, quem quidem hominem existimabat, dixitque ei: Azaria frater, peto ut auscultes verba mea:
Cum vero moras faceret Tobias, causa nuptiarum, solicitus erat pater eius Tobias, dicens: Putas quare moratur filius meus, aut quare detentus est ibi?
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die.
Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Aperiens autem Tobias senior os suum, benedixit Dominum, et dixit: Magnus es Domine in æternum, et in omnia sæcula regnum tuum:
Et consummati sunt sermones Tobiæ. Et postquam illuminatus est Tobias, vixit annis quadragintaduobus, et vidit filios nepotum suorum.