Ókori előszó
Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia, et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.
Filii sapientiæ, ecclesia iustorum: et natio illorum, obedientia et dilectio.
Fili eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.
Noli facere mala, et non te apprehendent.
Non litiges cum homine potente, ne forte incidas in manus illius.
Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.
Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Si benefeceris, scito cui feceris, et erit gratia in bonis tuis multa.
Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo, induet superbiam.
Beatus vir, qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustitiæ, apprehendet illam,
Ne iucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum.
Qui vivet in æternum, creavit omnia simul. Deus solus iustificabitur, et manet invictus rex in æternum.
Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica, paulatim decidet.
Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
Fili peccasti? non adiicias iterum: sed et de pristinis deprecare ut tibi dimittantur.
In lapide luteo lapidatus est piger, et omnes loquentur super aspernationem illius.
Domine pater, et dominator vitæ meæ ne derelinquas me in consilio eorum: nec sinas me cadere in illis.
Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo, et hominibus:
Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex.
Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari, avertit oculum suum.
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.
Qui facit misericordiam, fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu, mandata servat.
Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella, ut lætetur in novissimo suo, et non palpet proximorum ostia.
Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
Timenti Dominum non occurrent mala, sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis.
Vana spes, et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes.
Qui conservat legem, multiplicat oblationem.
Miserere nostri Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:
Omnis amicus dicet: Et ego amicitiam copulavi. sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia inest usque ad mortem?
Honora medicum propter necessitatem: etenim illum creavit Altissimus.
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ, in matrem omnium.
O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi, et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum: ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas.
Altitudinis firmamentum pulchritudo eius est, species cæli in visione gloriæ.
Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua.
Dilectus Deo, et hominibus Moyses: cuius memoria in benedictione est.
Fortis in bello Iesus Nave successor Moysi in prophetis, qui fuit magnus secundum nomen suum,
Post hæc surrexit Nathan propheta in diebus David.
Et surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat.
Memoria Iosiæ in compositionem odoris facta opus pigmentarii.
Simon Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.
Oratio Iesu filii Sirach: Confitebor tibi Domine rex, et collaudabo te Deum salvatorem meum.