Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israel.
Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te,
Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat.
Audite filii disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,
Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam,
Fili mi, custodi sermones meos, et præcepta mea reconde tibi. Fili
Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
Sapientia ædificavit sibi domum, excidit columnas septem.
Filius sapiens lætificat patrem: filius vero stultus mœstitia est matris suæ.
Statera dolosa, abominatio est apud Dominum: et pondus æquum, voluntas eius.
Qui diligit disciplinam, diligit scientiam: qui autem odit increpationes, insipiens est.
Filius sapiens, doctrina patris: qui autem illusor est, non audit cum arguitur.
Sapiens mulier ædificat domum suam: insipiens extructam quoque manibus destruet.
Responsio mollis frangit iram: sermo durus suscitat furorem.
Hominis est animam præparare: et Domini gubernare linguam.
Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum iurgio.
Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis.
Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua, et insipiens.
Luxuriosa res, vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens.
Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud.
Melius est nomen bonum, quam divitiæ multæ: super argentum et aurum, gratia bona.
Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam:
Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis:
Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Iuda.
Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe: sic indecens est stulto gloria.
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
Fugit impius, nemine persequente: iustus autem quasi leo confidens, absque terrore erit.
Viro, qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus: et eum sanitas non sequetur.
Verba Congregantis filii Vomentis. Visio, quam locutus est vir, cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait:
Verba Lamuelis regis. Visio, qua erudivit eum mater sua.