In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Æthiopiam super centum viginti septem provincias:
His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quæ fecisset, vel quæ passa esset:
Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
Quæ cum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quæ cum illo præsente legerentur,
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
Die illo dedit rex Assuerus Esther reginæ domum Aman adversarii Iudæorum, et Mardochæus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante iam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Iudæis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Iudæi superiores esse cœperunt, et se de adversariis vindicare.
Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias:
Anno quarto regnantibus Ptolemæo, et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se Sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius eius hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Ierusalem.
Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum, quod imminebat.
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum ducibus ac principibus, qui nostræ iussioni obediunt, salutem dicit.