Simon Petrus, servus, et Apostolus Iesu Christi, iis, qui coæqualem nobiscum sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri, et Salvatoris Iesu Christi.
Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis, et eum, qui emit eos, Dominum negant: superducentes sibi celerem perditionem.
Hanc ecce vobis, charissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem: