Fratribus, qui sunt per Ægyptum, Iudæis, salutem dicunt fratres, qui sunt in Ierosolymis, Iudæi, et qui in regione Iudææ, et pacem bonam.
Invenitur autem in descriptionibus Ieremiæ prophetæ, quod iussit eos ignem accipere qui transmigrabant: ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniæ pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
Simon autem prædictus pecuniarum, et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum:
Eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Ægyptum.
Sed non post multum temporis misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Iudæos ut se transferrent a patriis, et Dei legibus:
Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris, et taureis cruciatos.
Iudas vero Machabæus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella: et convocantes cognatos, et amicos, et eos, qui permanserunt in Iudaismo, assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
Eodem tempore Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.
Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem, et civitatem recepit:
Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis, et propinquus, ac negotiorum præpositus, graviter ferens de his, quæ acciderant,
His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Iudæi autem agriculturæ operam dabant.
Anno centesimo quadragesimonono, cognovit Iudas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Iudæam,
Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
Nicanor autem, ut comperit Iudam esse in locis Samariæ, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.