Et rex David senuerat, habebatque ætatis plurimos dies: cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo, dicens:
Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam eius, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Ierusalem per circuitum.
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem: audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre eius: quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israel de Terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio, (ipse est mensis secundus) regni Salomonis super Israel, ædificari cœpit domus Domino.
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
Tunc congregati sunt omnes maiores natu Israel cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israel ad regem Salomonem in Ierusalem: ut deferrent arcam fœderis Domini, de civitate David, id est, de Sion.
Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
Sed et Regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus.
Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumæas, et Sidonias, et Hetthæas:
Venit autem Roboam in Sichem: illuc enim congregatus erat omnis Israel ad constituendum eum regem.
Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare, et thus iaciente.
In tempore illo ægrotavit Abia filius Ieroboam.
Igitur in octavo decimo anno regni Ieroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Iudam.
Factus est autem sermo Domini ad Iehu filium Hanani contra Baasa, dicens:
Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab: Vivit Dominus Deus Israel, in cuius conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi iuxta oris mea verba.
Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio dicens: Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terræ.
Nunciavit autem Achab Iezabel omnia quæ fecerat Elias, et quo modo occidisset universos prophetas gladio.
Porro Benadad rex Syriæ, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eum.
Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Iezrahelitæ, quæ erat in Iezrahel, iuxta palatium Achab regis Samariæ.
Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israel.