Olvasási beállítások
Könyvjelzőim
Fontos: csak helyi mentés! Részletek

A könyvjelzők és az utolsó olvasási hely kizárólag ezen az eszközön, ebben a böngészőben tárolódnak. Nincs róluk szerveroldali biztonsági másolat, és másik eszközre vagy böngészőbe nem kerülnek át. A webhelyadatok törlésekor vagy a böngésző újratelepítésekor elveszhetnek; ilyenkor nem tudjuk visszaállítani őket.

    Nova Vulgata

    Liber Psalmorum

    1 Precatio. David. 1 Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, 1 quoniam inops et pauper sum ego. 2 Custodi animam meam, quoniam sanctus sum; 2 salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te 3 Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die. 4 Laetifica animam servi tui, 4 quoniam ad te, Domine, animam meam levavi. 5 Quoniam tu, Domine, suavis et mitis 5 et multae misericordiae omnibus invocantibus te. - 6 Auribus percipe, Domine, orationem meam 6 et intende voci deprecationis meae. 7 In die tribulationis meae clamavi ad te, 7 quia exaudies me. 8 Non est similis tui in diis, Domine, 8 et nihil sicut opera tua. 9 Omnes gentes, quascumque fecisti, venient 9 et adorabunt coram te, Domine, 9 et glorificabunt nomen tuum, 10 quoniam magnus es tu et faciens mirabilia: 10 tu es Deus solus. 11 Doce me, Domine, viam tuam, 11 et ingrediar in veritate tua; 11 simplex fac cor meum, 11 ut timeat nomen tuum. 12 Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo 12 et glorificabo nomen tuum in aeternum, 13 quia misericordia tua magna est super me, 13 et eruisti animam meam ex inferno inferiori. 14 Deus, superbi insurrexerunt super me, 14 et synagoga potentium quaesierunt animam meam 14 et non proposuerunt te in conspectu suo. 15 Et tu, Domine, Deus miserator et misericors, 15 patiens et multae misericordiae et veritatis, 16 respice in me et miserere mei; 16 da fortitudinem tuam puero tuo 16 et salvum fac filium ancillae tuae. 17 Fac mecum signum in bonum, 17 ut videant, qui oderunt me, et confundantur, 17 quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me.