Verba Nehemiae filii Hacha liae. Et factum est in mense Casleu, anno vicesimo, et ego eram in castro Susan.
Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
Et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres eius sacerdotes et aedificaverunt portam Gregis; contignaverunt eam et statuerunt valvas eius et usque ad turrim Meah et turrim Hananeel.
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis;
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos.
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio — usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis —
Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas et recen sui ianitores et cantores et Levitas,
Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quae est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Moysi, quam praece perat Dominus Israeli.
In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos.
« Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus et scribimus, et signant principes nostri, Levitae nostri et sacerdotes nostri ».
Habitaverunt autem princi pes populi in Ierusalem; reli qua vero plebs misit sortem, ut adducerent unum virum de decem ad habitandum in Ierusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel et Iesua: Saraia, Ieremias, Esdras,
In die autem illo lectum est in volumine Moysi, audiente populo, et inventum est scriptum in eo quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum,