Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: « Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum? ».
Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: « Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
Hae sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Is raelem, omnes, qui non noverant bella Chananaeorum,
Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
Cecineruntque Debora et Barac filius Abinoem in die illo dicen tes:
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis.
Igitur Ierobbaal, qui et Gedeon, de nocte consurgens et omnis populus cum eo castrame tati sunt ad fontem, qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Moreh.
Dixeruntque ad eum viri Ephraim: « Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian? », iurgantes fortiter et prope vim inferentes.
Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens:
Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.
Fuit Iephte Galaadites vir fortissimus, filius meretricis mulieris, quem genuit Galaad.
Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: « Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te ».
Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
Descendit igitur Samson in Thamna vidensque ibi mulie rem de filiabus Philisthim
Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius
Abiit Samson in Gazam et vidit ibi meretricem mulie rem ingressusque est ad eam.
Fuit vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaere bat possessionem sibi, ut habitaret in ea; usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
In diebus illis non erat rex in Israel.
Egressi sunt itaque omnes fi lii Israel et pariter congrega ti, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha.
Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: « Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem ».