Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:
Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;
Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.
Respondens Moyses ait: « Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: “Non apparuit tibi Dominus?” ».
Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: « Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ».
Dixitque Dominus ad Moysen: « Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ».
Dixitque Dominus ad Moysen: « Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
Dixitque Dominus ad Moysen: « Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ».
Dixit autem Dominus ad Moysen: « Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
Et dixit Dominus ad Moysen: « Ingredere ad pharao nem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum,
Et dixit Dominus ad Moy sen: « Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti:
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens:
Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et dixerunt:
Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti.
Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia, quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus Israel de Aegypto,
Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Locutusque est Deus cunctos sermones hos:
Haec sunt iudicia, quae propones eis:
Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium.
Moysi quoque dixit: « Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul.
Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies.
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.
Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos
Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: « Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ».
Locutusque est Dominus ad Moysen: « Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.
Dixitque Dominus ad Moy sen: « Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti.
Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos: « Haec sunt, quae iussit Dominus fieri:
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.
Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi torum per quadrum et trium in altitudine,
De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut praecepit Dominus Moysi.