Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David re verteretur a caede Amalec et maneret in Siceleg dies duos.
Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: « Num ascendam in unam de civitatibus Iudae? ». Et ait Dominus ad eum: « Ascende ». Dixitque David: « Quo ascendam? ». Et respondit ei: « In Hebron ».
Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie.
Audivit autem Isbaal filius Saul quod cecidisset Abner in He bron, et dissolutae sunt manus eius, omnisque Israel perturbatus est.
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: « Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel tri ginta milia.
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus de disset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
Factum est autem post haec, percussit David Philisthim et humiliavit eos; et tulit David Geth et urbes eius de manu Philisthim.
Et dixit David: « Putasne est aliquis, qui remanserit adhuc de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan? ».
Factum est autem post haec, ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnaret Hanon filius eius pro eo.
Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem.
Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: « Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.
Intellegens autem Ioab filius Sarviae quod cor regis ver sum esset ad Absalom,
Post haec fecit sibi Absalom currus et equos et quinqua ginta viros, qui praecederent eum.
Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini.
Dixitque Achitophel ad Ab salom: « Eligam mihi duode cim milia virorum et consurgens persequar David hac nocte
Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones.
Contremuit itaque rex et ascendit cenaculum portae et flevit. Et sic loquebatur vadens: « Fili mi Absalom, fili mi, fili mi Absalom! Quis mihi tribuat, ut ego moriar pro te? Absalom fili mi, fili mi! ».
Accidit quoque, ut ibi esset vir Belial nomine Seba filius Bochri Beniaminita; et cecinit bucina et ait:
Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: « Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ».
Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
Haec autem sunt verba David novissima:
Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: « Vade, numera Israel et Iudam ».