Praevaricatus est autem Moab in Israel, postquam mortuus est Achab.
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbi nem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis;
Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria anno decimo octavo Iosaphat regis Iudae regnavitque duodecim annis.
Mulier autem quaedam de uxoribus filiorum prophetarum clamabat ad Eliseum dicens: « Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum; et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi ».
Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum et honoratus; per illum enim dedit Dominus salutem Syriae. Erat autem vir fortis leprosus.
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: « Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Dixit autem Eliseus: « Audite verbum Domini. Haec dicit Dominus: In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno in porta Samariae ».
Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: « Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis ».
Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi: « Accinge lumbos tuos et tolle lenticulam olei hanc in manu tua et vade in Ramoth Galaad.
Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad maiores natu et ad nutricios filiorum Achab dicens:
Athalia vero mater Ochoziae videns mortuum filium suum surrexit et interfecit omne semen regium.
Septemque annorum erat Ioas, cum regnare coepisset.
Anno vicesimo tertio Ioas fi lii Ochoziae regis Iudae re gnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iudae.
Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iudae.
Anno septimo decimo Phacee filii Romeliae regnavit Achaz filius Ioatham regis Iudae.
Anno duodecimo Achaz regis Iudae regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iudae.
Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem. Et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei: « Haec dicit Dominus: Dispone domui tuae, morieris enim et non vives ».
Duodecim annorum erat Manasses, cum regnare coe pisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Haphsiba.
Octo annorum erat Iosias, cum regnare coepisset, et tri ginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Idida filia Adaia de Bascath.
Qui misit, et congregati sunt ad eum omnes senes Iudae et Ierusalem;
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Ioachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum.
Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones.