Fuit vir unus de Ramathaim Suphita de monte Ephraim, et nomen eius Elcana filius Ieroham filii Eliu filii Thohu filii Suph, Ephrathaeus.
Et oravit Anna et ait:
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens.
Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthim in pu gnam; et egressus est Israel obviam Philisthim in proelium et castrametatus est iuxta Abenezer. Porro Philisthim venerunt in Aphec
Philisthim autem tulerunt arcam Dei et asportaverunt eam a Abenezer in Azotum.
Fuit ergo arca Domini in regio ne Philisthinorum septem mensi bus;
Venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini sursum et intulerunt eam in domum Abinadab in colle; Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.
Et erat vir de Beniamin nomine Cis filius Abiel filii Seror filii Be chorath filii Aphia, Beniaminita vir potens.
Tulit autem Samuel lenticulam olei et effudit super caput eius et deosculatus eum ait: « Ecce unxit te Dominus in principem super populum suum, super Israel. Et tu dominaberis populo Domini et tu liberabis eum de manu inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum quia unxit te Deus in principem super hereditatem suam:
Ascendit autem Naas Am monites et pugnare coepit ad versum Iabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas: « Habeto nos foederatos, et serviemus tibi ».
Dixit autem Samuel ad universum Israel: « Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem;
Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel.
Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: « Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso ». Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
Et dixit Samuel ad Saul: « Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Dixitque Dominus ad Samuelem: « Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem ».
Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim.
Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathan colligata est animae David, et dilexit eum Ionathan quasi animam suam.
Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde.
Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: « Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ».
Et surrexit David et abiit; sed et Ionathan ingressus est civitatem.
Abiit ergo inde David et fugit in speluncam Odollam; quod cum audissent fratres eius et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
Et nuntiaverunt David di centes: « Ecce Philisthim op pugnant Ceila et diripiunt areas ».
Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Mortuus est autem Samuel; et congregatus est universus Israel, et planxerunt eum et sepelierunt eum in domo sua in Rama.
Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: « Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis ».
Et ait David in corde suo: « Aliquando incidam in uno die in manu Saul; nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel? Fugiam ergo manus eius ».
Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: « Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui ».
Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel.
Cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant contra Nageb et contra Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni;
Philisthim autem pugnabant adversum Israel; et fugerunt viri Israel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.