Et factum est, postquam per cussit Alexander Philippi Mace do, qui prius regnavit in Graecia, egressus de terra Cetthim, Darium regem Persarum et Medorum,
In diebus illis surrexit Mattha thias filius Ioannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem et consedit in Modin.
Et surrexit Iudas, qui vocaba tur Maccabaeus, filius eius pro eo.
Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte,
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones et audivit esse Elymaida in Perside civitatem gloriosam divitiis argento et auro
Anno centesimo quinquagesimo primo exiit Demetrius Seleuci filius a Roma; et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic.
Et audivit Iudas nomen Roma norum quia sunt potentes viri bus et consentiunt omnibus, quae postulantur ab eis, et, quicumque accesserint ad eos, statuerunt cum eis amicitiam,
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.
Et anno centesimo sexage simo ascendit Alexander An tiochi filius, Epiphanes, et occupavit Ptolemaidam; et receperunt eum, et regnavit illic.
Et rex Aegypti congregavit exercitum sicut arena, quae est circa oram maris, et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo.
Et vidit Ionathas quia tem pus eum adiuvat; et elegit vi ros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam;
Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam.
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti,
Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri suo, quae fecit Cendebaeus.